Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
  2. atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
  3. Iovem sé placare posse donis, hostiis:
  4. et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
  5. nihil éi acceptumst a periuris supplici;
  6. facilius si qui pius est a dis supplicans,
  7. quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
  8. idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
  9. quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
  10. ---
  11. retinete porro, post factum ut laetemini.
  12. nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
  13. primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
  14. Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
  15. in agro atque villa proxima propter mare,
  16. senex, qui húc Athenis exul venit, hau malus;
  17. neque is adeo propter malitiam patria caret,
  18. sed dum alios servat se impedivit interim,
  19. rem bene paratam comitate perdidit.
  20. huíc filiola virgo periit parvola.