Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Qui gentes omnes mariaque et terras movet,
  2. eius sum civis civitate caelitum.
  3. ita sum, ut videtis, splendens stella candida,
  4. signum quod semper tempore exoritur suo
  5. hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi.
  6. noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
  7. inter mortalis ambuló interdius.
  8. at alia signa de caelo ad terram accidunt.
  9. qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
  10. is nos per gentis alium ália disparat,
  11. qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
  12. noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
  13. qui falsas litis falsis testimoniis
  14. petunt quique in iure abiurant pecuniam,
  15. eorúm referimus nomina exscripta ad Iovem;
  16. cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
  17. qui hic litem apisci postulant peiurio
  18. mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
  19. iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
  20. maiore multa multat quam litem auferunt.