Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- eam dé praedone vir mercatur pessumus,
- is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
- adulescens quidam civis huius Atticus
- eam vídit ire e ludo fidicinio domum,
- amare occepit: ad lenonem devenit,
- minis triginta sibi puellam destinat
- datque arrabonem et iure iurando alligat.
- is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
- neque quod iuratus adulescenti dixerat.
- eí erat hospes par sui, Siculus senex
- scelestus, Agrigentinus, urbis proditor;
- is illius laudare infit formam virginis
- et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
- infit lenoni suadere, ut secum simul
- eat in Siciliam: ibi esse homines voluptários
- dicit, potesse íbi eum fieri divitem.
- ibi esse quaestum maximum meretricibus.
- persuadet. navis clanculum conducitur,
- quidquid erat noctu in navem comportat domo
- leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat