Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?
- Qua pro re argentum promisit hic tibi?
- Si vidulum
- hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
- mihi talentum magnum argenti.
- Cedo quicum habeam iudicem,
- ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem
- quinque et viginti annos natus.
- Habe cum hóc.
- Aliost opus.
- Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.
- promisistin huic argentum?
- Fateor.
- Quod servo meo
- promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules