Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. te hic fide lenonia uti: non potes.
Grip.
  1. Iam te ratu'sratus es
  2. nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
  3. id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu.
Daem.
  1. Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea
  2. haec tibi sunt servata—
Grip.
  1. Immo hercle mea, ne tu dicas tua.
Daem.
  1. (Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet
  2. bene merenti bene referre gratiam.
Labr.
  1. Nempe pró meo
  2. iure oras?
Daem.
  1. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
Grip.
  1. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
Daem.
  1. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;
  2. ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.