Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Habeo.
- Propera.
- Quid properabo?
- Reddere argentum mihi.
- Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo.
- Quae haec factio est?
- non debes?
- Non hercle vero.
- Non tu iuratus mihi es?
- Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi:
- ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
- Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.
- Gripe, quod tu istum talentum poscis?
- Iuratust mihi
- dare.