Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. O di immortales, meus est. salve, vidule.
D.
  1. Tuosne est?
L.
  1. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.
Daem.
  1. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
  2. cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam.
Labr.
  1. Quam?
Daem.
  1. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
Labr.
  1. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia
  2. pulchre evenit, gaudeo.
Daem.
  1. Istuc facile non credo tibi.
Labr.
  1. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
  2. ob eam ne duis, condono te.
Daem.
  1. Benigne edepol facis.
L.
  1. Immo tu quidem hercle vero.
G.
  1. Heus tu, iám habes vidulum.