Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
  2. ob eam ne duis, condono te.
Daem.
  1. Benigne edepol facis.
L.
  1. Immo tu quidem hercle vero.
G.
  1. Heus tu, iám habes vidulum.
L.
  1. Habeo.
G.
  1. Propera.
L.
  1. Quid properabo?
G.
  1. Reddere argentum mihi.
L.
  1. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo.
G.
  1. Quae haec factio est?
  2. non debes?
Labr.
  1. Non hercle vero.
Grip.
  1. Non tu iuratus mihi es?
Labr.
  1. Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi:
  2. ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
Grip.
  1. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.
Daem.
  1. Gripe, quod tu istum talentum poscis?
Grip.
  1. Iuratust mihi
  2. dare.