Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Si maxime mi illum reddiderit vidulum,
- non ego illi hodie debeo triobolum.
- meus arbitratust, lingua quod iuret mea.
- sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
- Séquere hac.
- Vbi istic lenost?
- Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum.
- Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
- omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi.
- tene, si tuost.
- O di immortales, meus est. salve, vidule.
- Tuosne est?
- Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.
- Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
- cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam.
- Quam?
- Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
- Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia
- pulchre evenit, gaudeo.
- Istuc facile non credo tibi.