Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?
Daem.
  1. Qua pro re argentum promisit hic tibi?
Grip.
  1. Si vidulum
  2. hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
  3. mihi talentum magnum argenti.
Labr.
  1. Cedo quicum habeam iudicem,
  2. ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem
  3. quinque et viginti annos natus.
G.
  1. Habe cum hóc.
L.
  1. Aliost opus.
Daem.
  1. Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.
  2. promisistin huic argentum?
Labr.
  1. Fateor.
Daem.
  1. Quod servo meo
  2. promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules
  3. te hic fide lenonia uti: non potes.
Grip.
  1. Iam te ratu'sratus es
  2. nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
  3. id ego continuo huic dabo adeo, mé ut hic emittat manu.
Daem.
  1. Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea