Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
  2. veneror te ut omnes miseri lenones sient.
Grip.
  1. Tamen fíet, etsi tu fidem servaveris.
  2. tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
  3. eum tú continuo vidulum reposcito.—
Labr.
  1. Si maxime mi illum reddiderit vidulum,
  2. non ego illi hodie debeo triobolum.
  3. meus arbitratust, lingua quod iuret mea.
  4. sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
Gripvs
  1. Séquere hac.
Daemones
  1. Vbi istic lenost?
Grip.
  1. Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum.
Daem.
  1. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
  2. omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi.
  3. tene, si tuost.