Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Iam inde a principio probe.
- Ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti? te rogo.
- Egomet me.
- Pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas,
- nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit.
- Salvos sum, iam philosophatur.
- Hominem ego hic quaero malum,
- legirupam, impurum, peiurum atque impium.
- Me quaeritat,
- nam illa mea sunt cognomenta; nomen si memoret modo.
- quid est ei homini nomen?
- Leno Ballio.
- Scivin ego?
- ipse ego is sum, adulescens, quem tu quaeris.
- Tune es Ballio?
- Ego enim vero is sum.
- Vt vestitu’(s e)s, es perfossor parietum.
- Credo, in tenebris, conspicatus si sis me, apstineas manum.
- Erus meus tibi me salutem multam voluit dicere.
- hanc epistulam accipe a me, hanc mé tibi iussit dare.