Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Illic ést.
- Mala mercist ---
- Illuc sis vide,
- ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.
- Mínus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom,
- nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum.
- Heus tu, nunc occasio est et tempus.
- Tecum sentio.
- Ingredere in viam dolose: ego hic in insidiis ero.
- Habui numerum sedulo: hoc est sextum a porta proxumum
- angiportum, in id angiportum me devorti iusserat;
- quotumas aedis dixerit, id ego admodum incerto scio.
- Quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat?
- peregrina facies videtur hominis atque ignobilis.
- Sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius.
- Ad me adit recta. unde ego hominem hunc esse dicam gentium?
- Heus tu, qui cum hirquina barba stas, responde quod rogo.
- Eho, an non príus salutas?
- Nulla est mihi salus dataria.
- Nam pol hinc tantumdem accipies.