Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quis is homost qui iussit?
Ps.
  1. Perii, nunc homo in medio lutost;
  2. nomen nescit, haeret haec res.
Bal.
  1. Quem hanc misisse ad me autumas?
Sim.
  1. Nosce imaginem: tute eius nomen memorato mihi,
  2. ut sciam te Ballionem esse ipsum.
Bal.
  1. Cedo mi epistulam.
Sim.
  1. Accipe et cognosce signum.
Bal.
  1. Oh, Polymachaeroplagides
  2. purus putus est ipsus. novi. heus, Polymachaeroplagides
  3. nomen est.
Sim.
  1. Scio iám me recte tibi dedisse epistulam,
  2. postquam Polymachaeroplagidem elocutus nomen es.
Bal.
  1. Quid agit is?
Sim.
  1. Quod homo edepol fortis atque bellator probus.
  2. sed propera hanc pellegere quaeso epistulam (ita negotium est),
  3. atque accipere argentum actutum mulieremque emittere.
  4. nam necessést hodie Sicyoni me esse aut cras mortem exsequi,
  5. ita erus meus est imperiosus.
Bal.
  1. Novi, notis praedicas.