Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.
Bal.
  1. Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,
  2. gustato tute prius et discipulis dato,
  3. ut praerodatis vostras furtificas manus.
Coc.
  1. Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.
Bal.
  1. Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces?
  2. em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque.
  3. propera.
Pver
  1. Quin tu is accubitum, et convivas cedo,
  2. corrumpitur iam cena.—
Bal.
  1. Em, subolem sis vide:
  2. iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.
  3. profecto quid nunc primum caveam nescio,
  4. ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.
  5. nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,
  6. pater Calidori, ópere edixit maxumo,
  7. ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,
  8. ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,
  9. ut me, si posset, muliere intervorteret;
  10. eum prómisisse firmiter dixit sibi,