Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. sese abducturum a me dolis Phoenicium.
  2. nunc ibo intro atque edicam familiaribus,
  3. profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.—
Psevdolvs
  1. Si umquám quemquam di immórtales voluére esse auxilio ádiutum,
  2. tum me ét Calidorum sérvatum volunt ésse et lenonem éxtinctum,
  3. quom te ádiutorem génuerunt mihi tám doctum hominem atque ástutum.
  4. sed ubi íllic est? sumne ego homo ínsipiens, qui haec mécum egomet loquar sólus?
  5. dedit vérba mihi hercle, ut opínor:
  6. malus cúm malo stulte cávi.
  7. tum pól ego interii, homo si ílle abiit, neque hoc ópus quod volui hodie éfficiam.
  8. sed eccúm video verberéam statuam: ut it, út magnifice infert sese.
  9. ehem, te hércle ego circumspéctabam, nimis métuebam male, ne ábiisses.
Simia
  1. Fuit meum ófficium ut facerém, fateor.
Ps.
  1. Vbi réstiteras?
Sim.
  1. Vbi míhi libitum est.
Ps.
  1. Istúc --- ego sátis scio.
Sim.
  1. Quor érgo quod scis mé rogas?
Ps.
  1. At hóc volo monére te.
Sim.
  1. Monéndus ne me moneas.
Ps.
  1. Nimis tándem ego aps te contémnor.