Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. bonum animum habere qui te ad me adducam domum?
Coc.
  1. Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,
  2. item ut Medea Peliam concoxit senem,
  3. quem medicamento et suis venenis dicitur
  4. fecisse rursus ex sene adulescentulum,
  5. item ego te faciam.
Bal.
  1. Eho, an etiam es veneficus?
Coc.
  1. Immo edepol vero hóminum servator.
Bal.
  1. Ehem,
  2. quanti istuc unum me †coquinare perdoces?
Coc.
  1. Quid?
Bal.
  1. Vt te servem, ne quid surripias mihi.
Coc.
  1. Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.
  2. sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis
  3. daturu(s e)s cenam?
Bal.
  1. Pol ego amicis scilicet.
Coc.
  1. Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas?
  2. nam ego ita convivis cenam conditam dabo
  3. hodie atque ita suavi suavitate condiam:
  4. ut quisque quicque conditum gustaverit,