Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vinctam potius sic servavero.
- Vae tibi, tu inventu’(s e)s vero, meam qui furcilles fidem.
- quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.
- Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.
- Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.
- Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.
- sed quid est tibi nomen?
- Servos est huic lenoni Surus,
- eum esse me dicam. Surus sum.
- Surus?
- Id est nomen mihi.
- Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,
- ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?
- Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,
- magis erit solutum, quasi ipsi dederis.
- At enim scin quid est?
- reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,
- hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.
- ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.
- At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.