Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,
- rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.
- nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.
- Scio equidem: ut qui argentum adferret atque expressam imaginem
- suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.
- nam hic quoque exemplum reliquit eius.
- Omnem rem tenes.
- Quid ego ni teneam?
- Dato istunc sumbolum ergo illi.
- Licet.
- sed quid est tibi nomen?
- Harpax.
- Apage te, Harpax, hau places;
- huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.
- Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.
- Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.
- Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?
- Sciam si dixeris.
- Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,
- apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.