Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,
  2. servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,
  3. qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,
  4. quinque debet?
Harp.
  1. Sum. sed ubi tu me novisti gentium
  2. aut vidisti aut conlocutu(s e)s? nam equidem Athenas antidhac
  3. numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
Ps.
  1. Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies
  2. praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.
H.
  1. Immo adest.
P.
  1. Tun attulisti?
H.
  1. Egomet.
P.
  1. Quid dubitas dare?
Harp.
  1. Tibi ego dem?
Ps.
  1. Mihi hercle vero, qui res rationesque eri
  2. Ballionis curo, argentum accepto expenso et quoi debet dato.
Harp.
  1. Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,
  2. tibi libellam argenti numquam credam.
Ps.
  1. Dum tu sternuas,
  2. res erit soluta.