Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.
- óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.
- Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;
- nam ego precator et patronus foribus processi foras.
- Tune es Ballio?
- Immo vero ego eius sum Subballio.
- Quid istuc verbist?
- Condus promus sum, procurator peni.
- Quasi te dicas atriensem.
- Immo atriensi ego impero.
- Quid tu, servon es an liber?
- Nunc quidem etiam servio.
- Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.
- Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?
- Hunc hominem malum esse oportet.
- Di me servant atque amant,
- nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.
- Quid illic secum solus loquitur?
- Quid ais tu, adulescens?
- Quid est?