Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;
  2. hóc ego oppidum ádmoenire, ut hodie capiatúr, volo.
  3. atque húc meas legionés adducam; si éxpugno
  4. (facilem hánc rem meis civíbus faciam),
  5. post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:
  6. inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo,
  7. metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.
  8. éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere,
  9. quae póst mihi clara et diú clueant.
  10. sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?
  11. lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.
Harpax
  1. Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae,
  2. ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles,
  3. septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit
  4. symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,
  5. Ballió leno ubi hic hábitat.
Ps.
  1. St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.
  2. novo cónsilio nunc míhi opus est,
  3. nova rés subito mi haec óbiectast:
  4. hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.