Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- non demutabo. atque etiam certum, quod sciam,
- quo id sim facturus pacto nil etiam scio,
- nisi quia futurumst. nam qui in scaenam provenit,
- novo módo novom aliquid inventum adferre addecet;
- si id facere nequeat, det locum illi qui queat.
- concedere aliquantisper hinc mi intro lubet,
- dum concenturio in corde sycophantias.
- sed mox exibo, non ero vobis morae;
- tibicen vos interibi hic delectaverit.—
- Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:
- neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.
- nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes
- rés perinde sunt
- ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus ---
- íta paravi cópias,
- duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar
- (maiórum meúm fretus vírtute dícam,
- mea índustria ét malitiá fraudulénta),
- facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.
- núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,