Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Quor haec, tu ubi rescivisti ilico,
  2. celata me sunt? quor non rescivi?
Ps.
  1. Eloquar.
  2. quia nolebam ex me morem progigni malum,
  3. erum ut servos criminaret apud erum.
Sim.
  1. Iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi.
Cal.
  1. Numquid peccatum est, Simo?
Sim.
  1. Immo maxime.
Ps.
  1. Desiste, recte ego meam rem sapio, Callipho;
  2. peccata mea sunt. animum advorte nunciam.
  3. quapropter te expertem amoris nati habuerim? †
  4. pistrinum in mundo scibam, si dixem, mihi.
Sim.
  1. Non a me scibas pistrinum in mundo tibi,
  2. cum ea mussitabas?
Ps.
  1. Scibam.
Sim.
  1. Quin dictum est mihi?
Ps.
  1. Quia illúd malum aderat, istuc aberat longius;
  2. illud erat praesens, huic erant dieculae.
Sim.
  1. Quid nunc agetis? nam hinc quidem a me non potest
  2. argentum auferri, qui praesertim senserim.