Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. iratus sit: ego, ne quid noceat, cavero.
  2. sed quid ais? quid hoc, quod te rogo?
Ps.
  1. Sí quid vis, roga.
  2. quod scibo, Delphis tibi responsum dicito.
Sim.
  1. Advorte ergo animum et fac sis promissi memor.
  2. quid ais? ecquam scis filium tibicinam
  3. meum amare?
Ps.
  1. ναὶ γάρ.
Sim.
  1. Liberare quam velit?
Ps.
  1. καὶ τοῦτο ναὶ γάρ.
Sim.
  1. Ecquas viginti minas
  2. per sycophantiam atque per doctos dolos
  3. paritas ut auferas a me?
Ps.
  1. Abs te ego auferam?
Sim.
  1. Ita, quas meo gnato des, qui amicam liberet?
  2. fatere, dic.
Ps.
  1. καὶ τοῦτο ναί, καὶ τοῦτο ναί.
Cal.
  1. Fatetur.
Sim.
  1. Dixin, Callipho, dudum tibi?
Cal.
  1. Memini.