Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Sunt quae te volumus percontari, quae quasi
  2. per nebulam nosmet scimus atque audivimus.
Sim.
  1. Conficiet iam te hic verbis, ut tu censeas
  2. non Pseudolum, sed Socratem tecum loqui.
Ps.
  1. Itast, iam pridem tu me spernis, sentio.
  2. parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego.
  3. cupis me ésse nequam: tamen ero frugi bonae.
Sim.
  1. Fac sis vocivas, Pseudole, aedis aurium,
  2. mea ut migrare dicta possint quo volo.
Ps.
  1. Age loquere quidvis, tametsi tibi suscenseo.
Sim.
  1. Mihin dómino servos tu suscenses?
Ps.
  1. Tam tibi
  2. mirum id videtur?
Sim.
  1. Hercle qui, ut tu praedicas,
  2. cavendum est mi aps te irato; atque alio tu modo
  3. me verberare atque ego te soleo cogitas.
  4. quid censes?
Cal.
  1. Edepol merito esse iratum arbitror,
  2. quom apud te parvast ei fides.
Sim.
  1. Iam sic sino;