Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quis hic lóquitur? meus est hic quidem sérvos Pseudolus.
- hic mihi corrumpit filium, scelerum caput;
- hic dux, hic illi est paedagogus, hunc ego
- cupio excruciari.
- Iam istaec insipientiast,
- iram in promptu gerere. quanto satius est
- adire blandis verbis atque exquaerere,
- sintne illa necne sint quae tibi renuntiant.
- bonus animus in mala re dimidiumst mali.
- Tibi auscultabo.
- Itur ad te, Pseudole.
- orationem tibi para advorsum senem.
- erum saluto primum, ut aequomst; postea,
- si quid superfit, vicinos impertio.
- Salve. quid agitur?
- Statur hic ad hunc modum.
- Statum vide hominis, Callipho, quam basilicum.
- Bene confidenterque adstitisse intellego.
- Decet innocentem qui sit atque innoxium
- servom superbum esse, apud erum potissimum.