Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Homines qui gestant quique auscultant crimina,
  2. si meo arbitratu liceat, omnes pendeant,
  3. gestores linguis, auditores auribus.
  4. nam istaec quae tibi renuntiantur, filium
  5. te velle amantem argento circumducere,
  6. fors fuat an istaec dicta sint mendacia;
  7. sed si sint ea vera, ut nunc mos est, maxume,
  8. quid mirum fecit? quid novom, adulescens homo
  9. si amat, si amicam liberat?
Ps.
  1. Lepidum senem.
Sim.
  1. Vetus nólo faciat.
Cal.
  1. At enim nequiquam nevis;
  2. vel tu ne faceres tale in adulescentia.
  3. probum patrem esse oportet qui gnatum suom
  4. essé probiorem quam ipsus fuerit postulet.
  5. nam tu quod damni et quod fecisti flagiti
  6. populo viritim potuit dispertirier.
  7. idne tú mirare, si patrissat filius?
Ps.
  1. ὦ Ζεῦ, quam pauci éstis homines commodi. em,
  2. illic ést pater patrem esse ut aequom est filio.