Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Optumum atque aequissimum oras.
Ps.
  1. Propera, adduc hominem cito.
Cal.
  1. Pauci ex multis sunt amici, hómini qui certi sient.
Ps.
  1. Ego scio istuc. ergo utrumque, tibi nunc dilectum para
  2. ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet.
Cal.
  1. Iam hic faxo aderit.—
Ps.
  1. Potin ut abeas? tibi moram dictis creas.
  1. postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.
  2. quid nunc acturu(s e)s, postquam erili filio
  3. largitu(s e)s dictis dapsilis? ubi sunt ea?
  4. quoi neque paratast gutta certi consili,
  5. neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.
  6. neque exordiri primum unde occipias habes,
  7. neque ad détexundam telam certos terminos.
  8. sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,
  9. quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,
  10. facit illud veri simile, quod mendacium est,
  11. nunc ego poeta fiam: viginti minas,
  12. quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.
  13. atque ego me iam pridem huic daturum dixeram
  14. et volui inicere tragulam in nostrum senem;
  15. verum is nescio quo pacto praesensit prius.
  16. sed comprimundast vox mihi atque oratio:
  17. erum eccum video húc Simonem una simul
  18. cum suo vicino Calliphone incedere.
  19. ex hoc sepulcro vetere viginti minas
  20. effodiam ego hodie, quas dem erili filio.
  21. nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.
Simo
  1. Si de damnosis aut si dé amatoribus
  2. dictator fiat nunc Athenis Atticis,
  3. nemo anteveniat filio, credo, meo:
  4. ita nunc per urbem solus sermoni omnibust,
  5. eum velle amicam liberare et quaerere
  6. argentum ad eam rem. hoc alii mihi renuntiant;
  7. atque id iam pridem sensi et subolebat mihi,
  8. sed dissimulabam.
Ps.
  1. Iám illi fetet filius.
  2. occisa est haec res, haeret hoc negotium.
  3. quo in commeatum volui árgentarium
  4. proficisci, ibi nunc oppido opsaeptast via.
  5. praesensit: nihil est praedae praedatoribus.