Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid iam?
- Quia enim non venalem iám habeo Phoenicium.
- Non habes?
- Non hercle vero.
- Pseudole, ei accerse hostias,
- victumas, lanios, ut ego huic sacruficem summo Iovi;
- nam hic mihi nunc est multo potior Iuppiter quam Iuppiter.
- Nolo victumas: agninis me extis placari volo.
- Propera, quid stas? ei accerse agnos. audin quid ait Iuppiter?
- Iam hic ero; verum extra portam mi etiam currendumst prius.
- Quid eo?
- Lanios inde accersam duo cum tintinnabulis,
- eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero,
- ut hodie ad litationem huic suppetat satias Iovi.
- I in malam crucem.
- Istuc ibit Iuppiter lenonius.
- Ex tua re est, ut ego emoriar.
- Quidum?
- Ego dicam tibi: