Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- quia edepol, dum ego vivos vivam, numquam eris frugi bonae.
- Ex tua re non est, ut ego emoriar.
- Quidum?
- Sic, quia
- sí ego emortuos sim, Athenis te sit nemo nequior.
- Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo.
- non habes venalem amicam tu meam Phoenicium?
- Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi.
- Quo modo?
- Sine ornamentis, cum intestinis omnibus.
- Meam tu amicam vendidisti?
- Valde, viginti minis.
- Viginti minis?
- Vtrum vis, vel quater quinis minis,
- militi Macedonio, et iam quindecím habeo minas.
- Quid ego ex te audio?
- Amicam tuam esse factam argenteam.
- Cur id ausu’(s e)s facere?
- Libuit, mea fuit.
- Eho, Pseudole,