Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. semper tu ad me cum argentata accedito querimonia;
  2. nam istuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
  3. apud novercam querere.
Ps.
  1. Eho an umquam tu huius nupsisti patri?
Bal.
  1. Di melius faciant.
Ps.
  1. Face hoc quod te rogamus, Ballio,
  2. mea fide, si isti formidas credere. ego in hoc triduo
  3. aut terra aut marí alicunde evolvam id argentum tibi.
B.
  1. Tibi ego credam?
P.
  1. Quor non?
B.
  1. Quia pol quá opera credam tibi,
  2. una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus.
Cal.
  1. Sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia?
Bal.
  1. Quid nunc vis?
Cal.
  1. Vt opperiare hos sex dies aliquos modo,
  2. ne illam vendas neu me perdas hominem amantem.
Bal.
  1. Animo bono es.
  2. vel sex menses opperibor.
Cal.
  1. Euge, homo lepidissume.
Bal.
  1. Immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis?