Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quin nomen quoque iam interiit mutuom.
- Heus tu, postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri,
- qui suom repetunt, alienum reddunt nato nemini,
- postilla omnes cautiores sunt, ne credant alteri.
- Nimis miser sum, nummum nusquam reperire argenti queo;
- ita miser et amore pereo et inopia argentaria.
- Eme die caeca hercle olivom, id vendito oculata die:
- iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae.
- Perii, annorum lex me perdit quinavicenaria.
- metuont credere omnes.
- Eadem est mihi lex: metuo credere.
- Credere autem? eho an paenitet te, quanto hic fuerit usui?
- Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
- det, det usque: quando nil sit, simul amare desinat.
- Nilne te miseret?
- Inanis cedis, dicta non sonant.
- atque ego te vivom salvomque vellem.
- Eho an iam mortuost?
- Vtut est, mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost:
- ilico vixit amator, ubi lenoni supplicat.