Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quia tibi minas viginti pró amica etiam non dedit.
Bal.
  1. Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget.
  2. non dedisse istunc pudet: me quia non accepi piget.
Ps.
  1. At dabit, parabit: aliquot hos dies manta modo.
  2. nám hic id metuit, ne illam vendas ob simultatem suam.
Bal.
  1. Fuit occasio, si vellet, iam pridem argentum ut daret.
Cal.
  1. Quid, si non habui?
Bal.
  1. Si amabas, invenires mutuom,
  2. ad danistam devenires, adderes faenusculum,
  3. surruperes patri.
Ps.
  1. Surruperet hic patri, audacissume?
  2. non periclumst ne quid recte monstres.
Bal.
  1. Non lenoniumst.
Cal.
  1. Egon patri surrupere possim quicquam, tam cauto seni?
  2. atque adeo, si facere possim, pietas prohibet.
Bal.
  1. Audio.
  2. pietatem ergo istam amplexator noctu pro Phoenicio.
  3. sed cum pietatem te amori video tuo praevortere,
  4. omnes homines tibi patres sunt? nullus est tibi quem roges
  5. mutuom argentum?