Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Potin út semel modo,
- Bállio, huc cúm lucro respícias?
- Réspiciam istoc prétio; nam si sácruficem summó Iovi
- atque in manibus exta teneam, ut poriciam, interea loci
- si lucri quid detur, potius rem divinam deseram.
- non potest pietati opsisti huíc, utut rés sunt ceterae.
- Deos quidem, quos maxume aequom est metuere, eos minimi facit.
- Compellabo. salve multum, serve Athenis pessume.
- Di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo,
- vel, si dignu’(s e)s alio pacto, neque ament nec faciant bene.
- Quid agitur, Calidore?
- Amatur atque egetur acriter.
- Misereat, si familiam alere possim misericordia.
- Heia, scimus nos quidem te qualis sis; ne praedices.
- sed scin quid nos volumus?
- Pol ego propemodum: ut male sit mihi.
- Et id et hoc quod te revocamus. quaeso animum advorte.
- Audio.
- atque in pauca, ut occupatus nunc sum, confer quid velis.
- Hunc pudet, quod tibi promisit quaque id promisit die,