Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Bát.
- Crucior.
- Cor dúra.
- Non póssum.
- Fac possís.
- Quonam pactó possim?
- Vince ánimum.
- in rém quod sit praevórtaris quam in re ádvorsa animo auscúltes.
- Nugae ístaec sunt: non iúcundumst nisi amáns facit stulte.
- Pérgin?
- O Pseúdole mi, sine sím nihili,
- mitte mé sis.
- Sino, modo ego ábeam.
- Mane, máne, iam ut voles med ésse ita ero.
- Nunc tú sapis.
- ít dies; egó mihi cesso.
- í prae, puere.
- Heus, ábit. quin revocas?
- Quíd properas? placide.
- át prius quam abeat.