Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- num quoípiam est hodié tua tuorum ópera conservórum
- nítidiusculúm caput? aut num ipse égo pulmento utór magis
- únctiusculó? sed scio, tu óleum hau magni péndis, vino
- té devincis. síne modo,
- réprehendam hercle ego cúncta una opera, nísi quidem hodie tu ómnia
- fácis effecta haec út loquor.
- tu aútem, quae pro cápite argentum míhi iam iamque sémper numeras,
- éa pacisci módo scis, sed quod pácta es non scis sólvere,
- Phoenícium, tibi ego haéc loquor, delíciae summatúm virum:
- nísi hodie mi ex fúndis tuorum amícorum omne huc pénus adfertur,
- crás Phoeniciúm poeniceo cório invises pérgulam.
- Pseudóle, non audis quae híc loquitur?
- Audío, ere, equidem atque animum ádvorto.
- Quid mi és auctor, huic út mittam, ne amícam hic meam prostítuat?
- Nil cúrassis, liquido és animo: ego pró me et pro te cúrabo.
- iam díu ego huic bene et hic míhi volumus, et amícitia est antíqua:
- mittam hódie huic suo die nátali malam rém magnam et matúram.
- Quid opúst?
- Potin aliam rem út cures?
- At—