Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- sed nímium stultus, nímis fui
- indóctus: illine aúdeant
- id fácere quibus ut sérviant
- suos ámor cogit?
- simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt
- Vah táce.
- Quid est?
- Male mórigeru’(s e)s mihi, quóm sermoni huius óbsonas.
- Táceo.
- At taceas málo multo quám tacere dicas.
- Tu aútem,
- Xýstilis, fac ut ánimum advortas, quóius amatorés olivi
- δύναμιν domi habent máxumam.
- sí mihi non iam huc cúlleis
- óleum deportátum erit,
- te ípsam culleo égo cras faciam ut déportere—in pérgulam;
- íbi tibi adeo léctus dabitur, úbi tu hau somnum cápias, sed ubi
- úsque ad languorém—tenes
- quó se haec tendant quaé loquor.
- áin, excetra tu? quaé tibi amicos tót habes tam probe óleo onustos,