Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,
- quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi:
- fac sís sit delatum húc mihi fruméntum, hunc annum quód satis,
- mi et fámiliae omni sít meae, atque ádeo ut frumento áfluam,
- ut cívitas nomén mihi commútet meque ut praédicet
- lenóne ex Ballióne regem Iásonem.
- Aúdin, furcifér quae loquitur? sátin magnificus tíbi videtur?
- Pól iste, atque etiam málificus.
- séd tace atque hanc rém gere.
- Aéschrodora, tú quae amicos tíbi habes lenonum aémulos
- lánios, qui, item ut nós iurando, iúre malo male quaérunt rem, audi:
- nísi carnariá tria gravida tégoribus onere úberi hodie
- míhi erunt, cras te quási Dircam olim, ut mémorant, duo gnatí Iovis
- dévinxere ad taúrum, item ego te dístringam ad carnárium;
- íd tibi profecto taúrus fiet.
- Nímis sermone huius íra incendor.
- Húncine hic hominém pati
- cólere iuventutem átticam?
- úbi sunt, ubi latént quibus aetas íntegra est, qui amant á lenone?
- quín conveniunt? quín una omnes péste hac populum hunc líberant?