Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;
  2. ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.
  3. i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost.
  4. vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.
  5. audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.
  6. vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,
  7. viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,
  8. quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat;
  9. quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.
  10. facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.
  11. nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos.
  12. natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,
  13. quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae?
  14. maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.
  15. cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi
  16. domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:
  17. eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.
  18. nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo,
  19. ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:
  20. advórtite animum cúnctae.