Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quam líbertam fore míhi credam et quam vénalem, hodie expériar.
  2. facite hódie ut mihi munéra multa huc ab amátoribus convéniant.
  3. nam nísi mihi penus annúos hodie † convenit, cras populo prostituam vos.
  4. natálem scitis mi ésse diem hunc: ubi istí sunt quibus vos óculi estis,
  5. quibus vítae, quibus delíciae estis, quibus sávia, mammia, méllillae?
  6. maniplátim mihi munérigeruli facite ánte aedis iam hic ádsint.
  7. cur égo vestem, aurum atque éa quibus est vobís usus, prahibeo? aút quid mi