Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. ego eo ín macellum, ut píscium quidquíd ibist pretio praéstinem.
  2. i, púere, prae; ne quísquam pertundát cruminam caútiost.
  3. vel ópperire, est quód domi dicére paene fui oblítus.
  4. audítin? vobis, múlieres, hanc hábeo edictiónem.
  5. vós, quae in munditiís, mollitiis déliciisque aetátulam agitis,
  6. viris cúm summis, inclútae amicae, nunc égo scibo atque hodie éxperiar,
  7. quae cápiti, quae ventri óperam det, quae suaé rei, quae somnó studeat;