Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. domi nísi malum vestra operást hodie? improbaé vini modo cúpidae estis:
  2. eo vós † vestros panticesque adeo madefáctatis, quom ego sim híc siccus.
  3. nunc ádeo hoc factust óptumum, ut nomíne quemque appellem suo,
  4. ne díctum esse actutúm sibi quaepiám vostrarum míhi neget:
  5. advórtite animum cúnctae.
  6. princípio, Hedytium, técum ago, quae amíca es frumentáriis,
  7. quibus cúnctis montes máxumi acervi frumenti súnt domi: