Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.
  2. haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,
  3. vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.
  4. nam mi hódie natalís dies est, decet éum omnis vos concélebrare.
  5. pernám callum glandiúm sumen facito ín aqua iaceant. sátin audis?
  6. magnífice volo me víros summos accípere, ut mihi rem essé reantur.
  7. intro abíte atque haec cito célerate, ne móra quae sit, cocus cum veniat;