Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. verum ita vos estis praediti callenti ingenio ímprobi,
  2. officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier;
  3. nempe íta animati éstis vos: vincítis duritia hoc átque me.
  4. hoc sis vide, ut alias res agunt. hoc ágite, hoc animum advortite,
  5. huc adhibete auris quae ego loquor, plagigera genera hóminum.
  6. numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum.
  7. quid nunc? doletne? em sic datur, si quis erum servos spernit.
  8. adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.
  9. tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
  10. te cum securi caudicali praeficio provinciae.
Servvs
  1. At haec retunsast.
Bal.
  1. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis omnes:
  2. numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor?
  3. tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro.
  4. tu esto lectisterniator. tu argentum eluito, idem exstruito.
  5. haec, quom ego a foro revortar, facite ut offendam parata,
  6. vorsa sparsa, tersa strata, lautaque unctaque omnia ut sint.
  7. nam mi hódie natalís dies est, decet éum omnis vos concélebrare.
  8. pernám callum glandiúm sumen facito ín aqua iaceant. sátin audis?
  9. magnífice volo me víros summos accípere, ut mihi rem essé reantur.