Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum.
  2. tu qui urnam habes aquam ingere, face plenum ahenum sit coco.
  3. te cum securi caudicali praeficio provinciae.
Servvs
  1. At haec retunsast.
Bal.
  1. Sine siet; itidem vos quoque estis plagis omnes:
  2. numqui minus ea gratia tamen omnium opera útor?
  3. tíbi hoc praecipio ut níteant aedes. hábes quod facias: própera, abi intro.