Pseudolus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Ostium
- lenonis crepuit.
- Crura mavellem modo.
- Atque ipse egreditur intus, periuri caput.
- Exíte, agite exite, ígnavi, male hábiti et male concíliati,
- quorúm numquam quicquám quoiquam venit ín mentem ut recté faciant,
- quibus, nísi ad hoc exemplum éxperior, non pótest usura usúrpari.
- neque ego hómines magis asinós numquam vidi, íta plagis costaé callent:
- quós quom ferias, tíbi plus noceas; éo enim ingenio hi súnt flagritribae,
- qui haéc habent cónsilia, úbi data occásiost, rape clépe tene
- hárpaga bibe és fuge: hoc
- ést eorum opus, ut mávelis lúpos apud ovis línquere,
- quam hós domi custodes.
- át faciem quom aspícias eorum, hau máli videntur: ópera fallunt.
- núnc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes,
- nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis,
- ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint,
- ut né peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica
- neque Aléxandrina beluata tonsilia tappetia.
- atque héri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias,