Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quaé tibi díxi, ut effécta reddidi!
Sim.
  1. Péssumu(s e)s homo.
Ps.
  1. Mulier haec facit.
  2. cúm tuo fílio líbera accubat.
Sim.
  1. ómnia, ut quícque egisti, órdine scio.
Ps.
  1. Quíd ergo dubitas dáre mi argentum?
Sim.
  1. Iús petis, fateór. tene.
Ps.
  1. át negabás daturum ésse te mihi.
  2. onera húnc hominem atque me cónsequere hac.
Sim.
  1. Egone ístum onerém?
Ps.
  1. Onerábis, scio.
Sim.
  1. Quid ego huíc homini faciám? satin ultro et argéntum aufert et me ínridet?
Ps.
  1. Vae víctis.
Sim.
  1. Vorte ergo úmerum.
Ps.
  1. Em.
Sim.
  1. Hóc ego numquam rátus sum
  2. fore me, út tibi fierem súpplex.
  3. heu heú heu.
Ps.
  1. Desine.
Sim.
  1. Dóleo.