Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quód fero, sí qua in hoc spés sitast mihi.
Ps.
  1. Vír malus viro óptumo obviam it.
Sim.
  1. Dí te ament, Pseúdole. fú i in malám crucem.
Ps.
  1. Cur égo adflictor?
Sim.
  1. Quid tú, malum, in os igitúr mi ebrius inrúctas?
Ps.
  1. Mólliter síc tene mé, cave né cadam:
  2. non vídes me ut madide mádeam?
Sim.
  1. Quae ístaec audáciast, té sic intérdius
  2. cúm corolla ébrium incédere?
Ps.
  1. Lubet.
Sim.
  1. Quíd, lubet? pérgin ructáre in os mihi?
Ps.
  1. Suávis ructús mihi est. síc sine, Simo.
Sim.
  1. Credo équidem potesse té, scelus,
  2. Mássici móntis ubérrumos quáttuor
  3. frúctus ebíbere in hora úna.
Ps.
  1. Hiberna áddito.
Sim.
  1. Hau mále mones, sed díc tamen,
  2. únde onustám celocem ágere te praédicem?
Ps.
  1. Cúm tuo fílio pérpotaví modo.
  2. séd, Simo, ut probe táctus Ballio est!