Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Ni doléres tu, ego dolérem.
Sim.
  1. Quid? hoc aúferen, Pseudole mi, aps tuo ero?
Ps.
  1. Lubentíssimo corde atque ánimo.
Sim.
  1. Non aúdes, quaeso, aliquám partem mihi grátiam facere hinc árgenti?
Ps.
  1. Non: mé dices avidum ésse hominem nam hinc númquam eris nummo dívitior;
  2. neque té mei tergi mísereret, si hoc nón hodie ecfecíssem.
Sim.
  1. Erit úbi te ulciscar, sí vivo.
Ps.
  1. Quid mínitare? habeo térgum.
Sim.
  1. Age sáne igitur.
Ps.
  1. Redi.
Sim.
  1. Quíd redeam?
Ps.
  1. Redi módo: non eris decéptus.
Sim.
  1. Redeó.
Ps.
  1. Simul mecum i pótatum.
Sim.
  1. Egone éam?
Ps.
  1. Fac quod te iúbeo:
  2. si is, aút dimidium aut plús etiam faxo hínc feres.
Sim.
  1. Eo, duc mé quo vis.
Ps.
  1. Quid núnc? numquid íratus és aut mihi aút filió propter hás res, Simó?
Sim.
  1. Nil profécto.